sábado, 12 de enero de 2008



TESTAMENTO DEL REY D. ALFONSO VIII
(1155 – 1214)
(FUNDADOR DE LA CIUDAD DE PLASENCIA EN 1186)

(8 de diciembre de 1.204)
Fidel Fita

Lamentó su extravío el Marqués de Mondéjar. Publicó Don Miguel de Manuel Rodríguez el texto; pero tan mermado é inconexo, que estimándolo inseguro é inútil rehusó aprovecharse de él el docto Llorente. Sin embargo, la tela original de que sacó los retazos el P. Burriel, era muy preciosa. No por ser incompletos ó estar mal trabados los fragmentos de alguna lápida, dejará de recogerlos ávida y estudiosa la Arqueología.
El Liber privilegiorum ecclesie Toletane (fol. 26 v.-28 v.), códice del siglo XIII, que describí, nos ofrece cabal é íntegro el testamento regio. En mi copia literal, que tengo el honor de presentar á la Academia, viene subrayado, ó de letra bastardilla, lo que falta á la edición del año 1800, y anotado lo que le sobra.
No siempre el intérprete leyó bien lo que veía, y más de una vez se arrojó á suplir viciosamente lo que en los huecos del documento original le plugo creer que el sentido solicitaba.
Testamentum Illustris Regis Aldefonsi factum apud Fontemdoniam.
In nomine domini. Ego A., dei gratia Rex Castelle et Toleti, sanus mente licet eger corpore, facio cartam testamenti pro salute et remedio anime mee, volens ac firmiter precipiens eam plene et perfecte custodiri et impleri a Regina uxore mea Alienore et a filio meo domino Ferrando, et a[b] omnibus vassallis meis.
In primis mando quod Regina uxor mea habeat integre omnes arras suas; et dimitto regnum meum filio meo domino Ferrando, mandans quod idem filius et Regnum sint in manu eiusdem Regine uxoris mee.
Mando insuper et volo quod omnes violencie, quas ego aliquibus feci ira vel odio vel aliquo alio modo in hereditatibus vel in peccunia sive in quibuslibet aliis, per inquisitionem domini Toletani, domini Segobiensis, F[errandi] didaci et Guterrii ermildi prioris hospitalis per Reginam uxorem meam et per filium meum dominum F. plenarie emendentur.
Promitto etiam quod, si deus dederit michi sanitatem, ego restituam regi Navarro omnia que teneo de ponte de Araniello usque ad fontem rapidum, et castella de buraon, de sancto vicentio, de Toro, de marannon, de alcaçar, de sancta cruce de campeço, villam de antonnana et castellum de atauri et de portella de cortes. Scio enim quod hec omnia predicta de Regno Regnis Navarre debent esse et ad eum pertinere; ita tamen si Rex navarro dederit michi omnimodam seccuritatem quod nunquam magis michi vel filio meo dampnum inquirat. Et si me prius mori contigerit, mando quod filius meus, dominus Ferrandus et dompna Regina uxor mea hec omnia castella et terram prenominatam eidem Regi navarro reddant; percepta tamen ab codem. Rege navarre seccuritate quod aliquod dampnum filio meo nunquam inquirat. Tamen, si dominus toletanus, dominus Segobiensis, dompnus F. didaci et G. ermildi prior hospitalis dixerint quod absque ulla seccuritate debent sibi hec omnia restitui, absolute ei restituantur.
Item mando quod Valderas, Bollannos, villam fructuosam, Melgar, Castrum pontii, Sierum de Rianno, Sierum de asturiis, Almanciam, Castrum terre, Carpium et Montreal reddant nepoti meo dompno Ferrando filio A. Regis Legionensis et Regine filie mee dompne Berengarie. Verumptamen, si dominus Toletanus, dominus Segobiensis, F. didaci et G. ermildi prior hospitalis dixerint quod dicto A. Regi Legionensi debent de iure castella predicta dari, ipsi et non filio suo dentur.
Mando eciam quod dompno D[idaco] lupi reddatur absolute Bizcaya et omnes alie hereditates quas quondam ei dederam pro concambio de Cameth, sine altera pleytesia.
Mando quoque quod Petro ferrandez reddantur omnes hereditates sue, que pertinent ad eum de suo avolongo; et quas ego ei dedi in dono vel in concambio. Et Guterrio roderici reddantur hereditates sue. Sciendum est tamen quod ego prendidi quasdam hereditates et ecclesias sancte Marie de portu ad opus populationis de leredo; unde mando quod Regina uxor mea et filius meus dominus Ferrandus dent eidem ecclesie tot et tantas hereditates, que valeant tantum quantum valebant ille quas ego prendidi.
Et etiam, si ego aliquam intuli violenciam aliquibus pro populatione de Leredo et de Castro ordiales, per inquisitionem domini Toletani, domini Secobiensis, domni F. didaci et G. ermildi prioris hospitalis a Regina uxore mea et a filio meo domino F. integre mando restitui.
Certum sit etiam quod, cum adeptus sum villam fructuosam, eo quod homines ville sincerius me diligerent et quod firmius eam haberem, multa quampluribus violenter occupavi, et hominibus eiusdem ville dedi. Sed mando quod per inquisitionem domini Toletani, domini Secobiensis, domni F. didaci et G. ermildi prioris hospitalis et Alfonsi tellii, qui ipsius terre est naturalis, a Regina uxore mea et a filio meo domno Fernando plenarie restituantur.
Similiter mando quod quantum invenerint dominus Toletanus et alii quatuor prescripti per veram inquisitionem, quod ego accepi de solaribus et hereditatibus aliisque rebus aliquibus hominibus in Buardo, cum ipsam villam populavi, reddatur precium dominis suis, quod tunc valebant illi solares et hereditates; et si precium illis redditum non fuerit, quod tunc habebant nunc plene possideant; et mei homines habeant similiter quod meum erat, et etiam id totum quod emi vel pro quo concambium dedi.
Mando iterum quod montein illum, quem hominibus de villa garsie abstuli et dedi hominibus de villa fructuosa, penitus eisdem hominibus de villa garsie reddant. Volo etiam quod domne Stephanie quedam hereditas, quam ab ea accepi eo quod de se conquerentibus satisfacere non volebat, restituatur, ipsa satisfaciente conquerentibus.
Promisi etiam in manu domini toletani, et promitto deo et beate marie ut populationes, quas de novo feceram, scilicet, de Nagera, de Bannos, de Grannon, de libriellos, de Saya zaarra, de Fridas, de Carranca, ex quibus et pro quibus multa dampna evenerunt militibus et ordinibus, destruam; et populatores, qui ad eas venerunt, ad loca sua reverti faciam. Si vero me prius mori contigerit, mando quod Regina uxor mea et filius meus dominus F. destruant eas, et faciant populatores redire ad loca illa unde venerunt. Et etiam homines de Bardahuri, qui ad Mirandam populari [venerunt], ex quo dompnus D. lupi a me recessit, pocius sponte sua quam precepto meo, ad sua loca revertantur; et deo promi[t]to quod si vixero eos reverti faciam.
Volo insuper et mando quod omnes homines illi christiani, qui mandato meo in carceribus vel alibi captivi tenentur captione vel alio quolibet modo, si me mori contigerit, post meum decessum penitus absolvantur et a captione modis omnibus liberentur. Pro utilitate autem anime mee absolvo Guterrium diaz omnesque alios merinos meos, sic quod ratione de Merindat a meo filio domino F. vel ab aliquibus successorum meorum deinceps non inquietentur vel impediantur.
Item pateat cunctis quod ego teneor persolvere creditoribus meis, nominatim illis quorum nomina scripta sunt in quaterno meo, cuius exemplar tenet domina Regina, usque ad Nonaginta milia morabetinorum. Quos Regina uxor mea et filius meus dominus F. ad plenum de redditibus meis persolvant. Attamen, si eidem Regine uxori mee, dominoque Toletano, domino Segobiensi, dompno F. didaci et G. armildi priori hospitalis pro certo constiterit quod preter prescriptum debitum aliquibus aliis aliquid teneor persolvere, sepedicta Regina uxor mea filiusque meus dominus Ferrandus per eorum inquisitionem totum ad plenum persolvant. Sciendum est etiam quod ego tenebar persolvere avomar almoxarifo meo, ultra illud quod de certis redditibus meis, quos de me tenebat, michi dare tenebatur, decem et octo milia morabetinorum, quos michi dedit, et ex quibus meam cartam bullatam penes se habet; sed quoniam sex milia morabetinorum iam ei persolvi, mando quod Regina uxor mea meusque filius dominus F. sine aliqua contradictione duodecim milia morabetinorum de redditibus toleti sibi persolvant, unoquoque anno sibi tribuendo in eisdem redditibus toleti tria milia morabetinorum.
Item notum sit omnibus quod ego plures teneor persolvere morabetinos Stephano iuliani alcaldo de toleto, quos ego ab eo mutuo exegi; et ex quibus omnibus cartas meas apertas sigillo meo sigillatas penes se habet; quos a regina uxore mea et a filio meo domino F. sibi dari precipio.
Notum sit etiam quod ego pro iniuncta michi penitentia tenebar daro pauperibus unaquaque die aureum unum; et iuxta estimationem meam defecerunt inde ad minus duo milia morabetinorum, quos non dedi; quos a Regina uxore mea et a filio meo domino F. firmiter mando pauperibus dari.
Item volo et mando quod Regina uxor mea meusque filius dominus F., ultra istud debitum meum quod prescriptum est, addant illi meo debito decem milia morabetinorum; et ista X.m milia morabetinorum distribuantur monasteriis pauperrimis cisterciensis ordinis, in Regno meo constitutis, et etiam aliis monasteriis pauperrimis eiusdem ordinis in confinio Regni mei constitutis.
Et hii morabetini dentur approbatione et mandato domini toletani, domini secobiensis, dompni F. didaci et G. ermildi prioris hospitalis.
Mando etiam Regine uxori mee meoque filio domino F. quod de redditibus salinarum de Atencia, de Medina celem, de Belinchone, de espartinis, de Rusio, et de redditibus toleti et de Magam, non dent aliquid alicui meo rico homini quousque mea debita ad plenum persolvantur; et obsecro omnes meos ricos homines quod, sicut ego non inspexi animam vel corpus meum in benefaciendo illis, non sit eis molestum hoc quod accipio pro meis debitis persolvendis. Salinas quoque de Annana dominis suis mando teneri.
Rem dono deo et ecclesie beate marie toletane sedis pro meo anniversario ibidem faciendo Torrillos cum omni hereditate et vineis et cum omnibus aliis que ibidem habeo, et omnem meam partem quam habeo in Esquivias, et omnem meam hereditatem mee appotece de Talavera, et molendina que ibidem habeo, iure hereditario in perpetaum habenda.
Mando preterea deo et ecclesie kathedrali de Secobia et episcopo et canonicis pro meo anniversario singulis annis faciendo villam quam vocant Frexno cum omni iure suo; et rogo eos diligenter quod construant ibi Castellum et munimen. Tamen sit certum omnibus quod castella episcoporum regni mei filii mei ac meorum successorum debent esse.
Mando quoque deo et ecclesie cathedrali sancte Marie de Concha pro meo anniversario singulis annis ibidem celebrando Nopdam cum omni hereditate sua et cum vineis et cum omnibus aliis quas ibidem habeo, et cum orto et pratis et cum omnibus aliis vineis quas habeo in Conca et cum aceniis et molendinis farine et pannorum.
Mando etiam deo et cathedrali ecclesie beate marie de Conca pennas de Pedraluch prope tagum cum illis kaficiis salis, sicut in instrumento, quod de eisdem pennis eiusdem ecclesie episcopo iussi condi, plenius continetur.
Item dono pro meo anniversario Monasterio Burgensi sancte Marie regalis, quod ego et Regina uxor mea construximus, ubi corpus meum tumuletur, Castrum ordial[is] et Leredo cum omnibus meis directuris et cum, omnibus consuetudinibus quas michi solent dare et non amplius. Mando etiam eidem Monasterio sancte marie regalis et dono omnem meam hereditatem appotece de Munione; si tamen Regine placuerit, quia est de dotibus suis. Si vero ei non placuerit, remaneat pones illam.
Sciendum est preterea quod, cum ego eram puer et a regibus Legionis et Navarre etiamque a sarracenis regnum meum acriter infestabatur, imo nitebantur ut me exheredarent, Comes dompnus Nunnus et Petrus de arazuri, in quorum potestate eram et a quibus nutriebar, pro instituendo in Oxomensi ecclesia pastore, que tunc temporis episcopo vacabat, quinque milia morabet[inorum], me inconsulto et ignorante, a quodam perceperunt; quos in defensione cuiusdam civitatis mee, que Calagurra dicitur, que iam pro ingenti guerra pene consilio et auxilio erat destituta, expendiderunt. Ideoque, pro reconpensatione dicte peccunie, prefate ecclesie Oxomensi castellum de Oxoma cum villa et cum omni iure suo post decessum comitis Gundissalvi, cui in concambium dedi diebus suis habendam pro hereditate sua quam michi dedit, integre dari precipio.
Mando quoque quod monasterio cisterciensi dentur quinque milia morabetinorum; scilicet duo milia quos eis promisi pro comparanda quadam hereditate, el tria milia pro adducenda quadam aqua ad opus sui monasterii de qua valde indigent. Pateat etiam cunctis quod in redditibus mei, Toleti, dedi eidem monasterio Cisterciensi trecentos morabetinos unoquoque anno perhenniter percipiendos; unde monachi eiusdem monasterii meum habent privilegium bullatum; el omnimode volo et mando quod perhenniter eos habeant et annuatim percipiant sine contradictione et diminutione aliqua.
Mando preterea quod ordini et fratribus hospitalis detur pro salute anime mee castellum de villa vega, et castellum de Cabannas cum omni iure suo.
Mando siquidem quod regina uxor mea et filius meus dominus
F. pro illa hereditate de Tovella, que est domini Toletani et nepotum suorum, quam ego promisi ordini grandis montis, dent eidem archiepiscopo et nepotibus suis concambium, tamen cum suo beneplacito. Si vero dictam hereditatem cum eorum beneplacito habere nequiverint, dent eisdem monachis in alio conpetenti loco hereditates et tot redditus, in quibus sex monachi et viginti fratres sui ordinis honestim possint vivere et sufficienter; et ut capitulum ibidem possit fieri secundum quod precipit ordo suus.

Volo itaque quod, persolutis omnibus debitis meis et completo quod pro remedio anime mee dari precipio, et castellum salve terre et fratres eiusdem ordinis pro constructione et reparatione et retinencia eiusdem castelli salve terre per decennium percipiant unoquoque anno in redditibus meis Toleti decem milia morabetinorum. A simili, fratres et castellum de Ucles in eisdem redditibus meis de Toleto percipiant per decennium quatuor milia morabetinorum, debitis meis persolutis. Fratres quoque hospitalis et castellum de Consogra percipiant unoquoque anno per decennium in eisdem redditibus toleti duo milia morabetinorum. Fratribus siquidem grandis montis, debitis meis persolutis, pro remedio anime mee dentur IIIIor milia morabetinorum. Elapsis vero illis decem annis habeant helemosinas et beneficia, que filius meus dominus F. eis voluerit conferre.
Volo insuper et mando quod de toto meo argento pro delictorum meorum venia consequenda fiant calices ad corpus domini conficiendum et consecrandum; et quod calices illi fíant illius quantitatis et magnitudinis et eo modo quem dominus Toletanus, dominus Secobiensis, domnus F. didaci et prior hospitalis laudaverint; et quod distribuantur et dentur per omnes Regni mei ecclesias cathedrales et per monasteria ordinum cisterciensium et premonstratensium et monasteriorum monacorum nigrorum in hunc modum: Ecclesie beate marie de Toleto dentur quatuor calices; Monasterio sancte Marie regalis de Burgis dentur quatuor calices; deinde singulis ecclesiis cathedralibus regni mei dentur duo calices; quibus sic datis et distributis, singulis monasteriis cisterciensis ordinis in regno meo constitutis detur unus calix ad sumendam eucharistiam et sanguinem domini nostri ihesu christi consecrandum; quo peracto, siqui calices residui fuerint, detur unicuique monasterio premostratensis ordinis in regno meo constituto unus calix argenteus; hiis itaque completis, singulis monasteriis nigrorum monachorum in regno meo constitutis detur unus calix, approbatione et arbitrio domini Toletani, domini Secobiensis, dompni F. didaci et G. armildi prioris hospitalis; et etiam, si aliqui calices superfuerint, per eorum approbationem per regni mei monasteria distribuantur.
Preter hec omnia mando quod arma que habeo, loricas scilicet, et loricones, et loricas equorum, balistas, turquisias, cophas et capellos ferreos ad dei obsequium dentur. Et fiant tres partes, et in hunc modum dividantur: fratribus Salve terre detur pars tertia; secunda fratribus de Ucles; ex tercia que remanet dentur due partes fratribus hospitalis et tercia pars detur fratribus milicie templi.
Preter hec omnia mando quod hoc ultimum testamentum meum valeat; et hoc mando compleri a Regina uxore inea et a filio meo F. et a cunctis vassallis meis.
Facta carta apud Fontemdoniam, Era M.ª CC.ª XL.ª Secunda, VIII.ª die mensis Decembris, Rege expri[mente].

Del Liber privilegiorum son además los datos siguientes:
Burgos, 23 de Setiembre, 1208. -Fól. 55 r.

De íuramento facto super testamentum domini regis A.
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Aldefonsus, dei gratia rex castelle et toleti feci iurare et ominium facere filium meum dompnum fernandum et vassallos meos dompnum Didacum lupi, Alvarum nunii, comitem ferrandum, Gunzalvum nunii, Gunzalvum roderici, quod cum ego decessero omnia mea debita persolvantur de meis redditibus de toleto et de monte de magam et de omnibus meis salinis; et fecerunt plectum et ominium quod nec filius meus nec alius aliquid de predictis redditibus recipiant donec omnia mea debita persolvantur; quod nisi conpleverint ita, sint proinde proditores et alevosi. Et est sicendum quod predicti redditus debent remanere in manu regine domne Alionor karissime uxoris mee, ut cum consilio dilecti et amici mei dompni fernandi didaci omnia mea debita ad plenum de predictis redditibus persolvat quomodo ipsa pro meliori tenuerit. Siquis vero hoc statutum impedire vel disturbare presumpserit, iram dei omnipotentis plenarie incurrat, et cum iuda domini proditore penas sustineat infernales, et insuper Regie parti mille aureos in cauto persolvat, et dampnun super hoc illatum restituat duplicatum.
Facta carta apud Burgis, Era M.ª CC.ª XL.ª VI.ª, XXIII.ª die mensis Septembris.
Et ego rex A. regnans in castella et toleto hanc cartam, quam fieri iussi, manu propria roboro et confirmo.
Garsias Burgensis episcopus conf. -Rodericus Seguntinus episcopus conf. -Gunzalvus Secobiensis episcopus conf. -Petrus Abulensis episcopus conf. -Joannes Calagurritanus episcopus conf. -Britius Palentinus episcopus conf. -Tellus Palentinus episcopus conf. -Rodericus Oxomensis episcopus conf. -Carsias Conchensis episcopus conf.
Gunsalvus roderici maiordomus curie regis conf. -Garsias roderici merinus Regis in castella conf. -Alvarus nunii alferiz Regis conf.
Didacus lupi de faro conf. -Rodericus diaz conf. -Rodericus roderici conf. -Fernandus garsie conf. -Nunius petri conf. -Gomitius petri conf. -Suerus Telli conf. -Guillelmus gunzalvi conf.
Dominicus dominici, Regis notarius abbas vallis oleti, Didaco garsie existente cancellario, scribi fecit.

Burgos, 21 Julio, 1214. -Fol. 9 v., 10 r.
Privilegiun super restitutione aldearum de termino de Alcala.
Quoniam vite labilitas, stabilitatis impaciens, cursus suos non desinit perficere, pocius vite finis est attendendus, quasi presens instabilitas que non constat. Nescitur quippe qua hora veniet dominus; quia, sicut fur, dies domini ita veniet ex improviso. Cum itaque a sumino iusto procedat omnis iusticia temporalis, magna benefaciendi neccessitas incumbit hiis quibus datur auctoritas iudicandi. Iusticia autem est reddere unicuique quod suum est.
Inde est quod ego dopnus Adefonsus, dei gracia Rex Castelle et Toleti, una cum uxore mea Alionore regina et cum filio meo dopno Henrico, recognoscens quod in iuventute mea necessarios, habebam ad meum servicium cives Segobienses, nec eos secundum maximas neccessitates meas modo aliquo poteram excusare, spoliavi ecclesiam toletanam quibusdam aldeis, que erant in termino de alcala, sine beneplacito archiepiscopi toletani, tribuens ei in concambium Talamancam; easque segobiensibus civibus tradidi supradictis. Attendens autem quod, nisi dictum concambium revocarem, in anime mee dispendium cederet et iacturam, easdem aldeas dopno Roderico, toletane Sedis archiepiscopo hypaniarum primati, et omnibus successoribus eius restituo, recipiens michi Talamancam, quam in concambium pro aldeis dederam supradictis. Has autem aldeas propriis duxi vocabulis exprimendas, scilicet, Valdeturres, Lueches, Valdemera, Quesso, Bielches, Aldea del Campo, Valtierra, Arganda, Valmores, el Olmeda, Peçuela, el Villar, Perales, tielmes, Valdelecha, Caravanna, Orusco, Embit, Querencia. Restituo, inquam, predictas aldeas predicto Archiepiscopo et eius successoribus libere et sine omni contradictione cum omnibus terminis quos habent, cultis et incultis, montibus et fontibus, ingressibus et regresibus, pascuis et piscariis, et rivis et molendinis, cum pedagio et mercato de Perales, ita quod de cetero Segobienses non liceat Archiepiscopum vel ecclesiam toletanam vel aliquem successorum eorum super eis inquietare. Siquis vero hanc cartam infringere vel in aliquo diminuere presumpserit, iram dei omnipotentis plenarie incurrat, et Regie parti decem milia aureorum in canto persolvat, et dapnum insuper sibi illatum restituat dupplicatum.
Facta carta apud Burgis, Rege exprimente, XXI.º die Jullii, Era M.ª CC.ª L.ª II.ª, tercio videlicet anno postquam ego, predictus A. Rex almiramomeninum Regem de Marrocos, apud Navas de tolosa, campestri prelio devici, non meis meritis sed dei misericordia et meorum auxilio vassallorum.
Et ego A. Rex, regnans in castella et in toleto, hanc cartam quam fieri iussi manu propria roboro et confirmo.
Tellius palentinus episcopus conf. -Guiraldus secobiensis episcopus conf. -Garsias conchensis episcopus conf. -Dominicus abulensis episcopus conf. -Melendus oxomensis episcopus conf. -Rodericus segontinas episcopus conf. -Johannes calagurritanus episcopus conf. -Mauricius burgensis episcopus conf. -Dominicus placentinus electus conf.
Gonçalvus roderici maiordomus curie Regis conf. -Alvarus nunii alferiz regis conf. -Petrus ferrandi maior merinus in castella conf.
Didacus lupi conf. -Rodericus didaci conf. -Lupus didaci conf. -Comes dopnus fernandus conf. -Rodericus roderici conf. -Guille[l]mus gonçalvi conf. -Guilelmus petri conf. -Suerius telli conf.
Petrus ponccii, domini Regis notarius, didaco garsie existente cancellario, Roderico scribere iussit.

Burgos, 5 Noviembre, 1214. -Fol. 10 v., 11 r.
Privilegium de Talamanca, quod concessit Rex Henricus ecclesie toletane.
Cum in lege preceptum sit: honora patrem tuum et matrem tuam, in vita [decet] el in morte precipue honorare; eapropter ego Honricus, dei gracia Rex castelle et toleti, atendens strenuitatem et honestatem patris mei et bonitatem eius, quam semper circa me nutriendum exhibuit, necnon et labores quos sustinuit, et bella que in acquisitione et augmentatione regni exercuit, necnon pietatem et graciam illustrissime matris mee, domne Alionoris regine bono memorie, pro salute animarum eorum, ut sique macule eis de terrenis contagiis adheserunt, helemosinarum largitione laventur; do et concedo et irrevocabiliter donationem meam confirmo deo et beate marie toletane et vobis, dopno Roderici toletano Archiepiscopo hyspaniarum primati, et omnibus successoribus vestris villam de Talamanca cum butecca, et cum omnibus horeditatibus ad butec[c]am pertinentibus, et cum omnibus terminis suis, aldeis, et cum omnibus ibidem commorantibus et in posterum moraturis, cum domibus et solaribus, cum aquis et nemoribus, cum montibus, pratis et pascuis, defesis, et cum portaticis et cum omnibus pertinenciis suis, et cum omni iure regali, iure hereditario habendam in perpetuum et irrevocabiliter possidendam. Hoc, inquam, facio pro animabus patris et matris mee, et quia utrique eorum in infirmitate astitistis, et eucaristiam et comunionem dedistis, et ultimum obsequium funeris sacerdotali offitio impendistis. Siquis vero hanc cartam infringere vel in aliquo diminuere presumpserit, iram dei omnipotentis plenarie incurrat, et regio parti decem milia aureorum in cauto persolvat, et dampnum super hoc illatum restituat duplicatum.
Facta carta apud Burgis, era M.ª CC.ª L.ª II.ª, quinto die Novembris.
Et ego Henricus, rex Castelle et Toleti, hanc cartam quam fieri iussi manu propria roboro et confirmo.
Tellius palentinus episcopus conf. -Guiraldus segobiensis episcopus conf. -Dominicus abulensis episcopus conf. -Rodericus segontinus episcopus conf. -Garsias conchensis episcopus conf. Melendus oxomensis opiscopus conf. -Johannes calagurritanus episcopus conf.
Gonçalvus roderici maiordomus curie regis conf. -Alvarus nunii alferiz regis conf. -Petrus ferrandi maior merinus in castella conf.
Comes dopnus ferrandus conf. -Rodericus didaci conf. -Lupus didaci conf. -Rodericus roderici conf. -Guillelmus gonçalvi conf. -Guillelmus petri conf.
Petrus poncii, domini regis notarius, Didaco garsie existente cancellario, scribere mandavit.

Burgos, 8 Noviembre, 1214. -Fol. 10 r., v.


Privilegium de testamento Regis Aldefonsi.
In dei nomine et eius gratia. Notum sit omnibus hominibus quod, cum olim dominus aldefonsus, illustris rex castelle et toleti, apud fontemdoniam infirmaretur, suum ibidem condidit testamentum; in quo testamentarios suos instituit dominum toletanum archiepiscopum, et dompnum didacum lupi de faro et fernandum didaci fratrem milicie sancii iacobi et guterrium armilli priorem ospitalis; et in hoc testamento possessiones et villas et hereditates et peccunias suas et alia mobilia cathedralibus ecclesiis et aliis locis religiosis legavit, predictis testamentariis conferens potestatem ut violencias aliquas, siquas fecerat, potestate sibi collata facerent emendari secundum deum. In quo testamento predictus rex bone memorie legavit toletano archiepiscopo apotecam de Talavera cum molendinis et cum omni iure ad apotecam pertinente, et aldeam de Torrichos similiter cum apoteca sua, et quod ipse habebat in exquivias. Quia vero deus omnipotens ex illa infirmitate dedit ei convalescenciam, el antequam ipse ab hac vita migraret subtracti sunt de medio dompnus Didacus lupi de faro, et ferrandus didaci frater milicie sancti iacobi; cum modo infirmaretur predictas rex, in qua infirmitate vitam finivit apud aldeam que Guterrii munnoç dicitur, predictum testamentum prout fecerat confirmavit, mutans testamentarios. Et potestatem, quam predictis quatuor contulerat, in hos mutavit, scilicet, in dompnum R[odericum] Toletanum archiepiscopum et in dompnum T[ellium] palentinum; et in dompnam Menciam comitissam abbatissam sancti Andree de Arroyo, et dompnum G[undisalvum] roderici maiordomum suum. Et cum ipsi secundum predicti domini Regis dispositionem legata distribuerent, dompno R. Toletano archiepiscopo iuxta domini Regis dispositionem dederunt aldeam de Torrichos cum collaciis et apoteca vineas et omni iure regali. Similiter idem quod pertinebat ad regem in aldea de Esquivias. Atendentes autem quod apoteca de Talavera regio fisco erat neccessaria, in recompensationem eius pro eo quod eam dompnus A. rex bone memorie legaverat, dederunt ei villam que dicitur Talamanca cum butecca et omnibus hereditatibus et directuris ad buteceam pertinentibus et cum omnibus terminis suis et aldeis, scilicet cum domibus solaribus, aquis, montibus, nemoribus, pratis, pascuis, deffesis et cum portatico, et cum omnibus pertinenciis suis, et cum omni iure regali, iure hereditario habendam in porpetuum et irrevocabiliter possidendam.
Ego autem Henricus, dei gratia rex castelle et toleti, predicti domini A. illustris regis bone momorie filius, predictum testamentum patris mei confirmans, aldeam de torrichos cum omni iure regali, sicut dictum est, et partem meam de esquivias, et villam de Talamanca pro comutatione apotece de Talavera, sive plus sive minus valeat, do et concedo deo et beate marie toletane et vobis, dompno Roderico toletano archiepiscopo, et omnibus successoribus vestris predictas villas; et a patre meo in testamento legatas confirmo.
Volo enim ut ultima patris mei voluntas modis omnibus observetur; et supplico vobis, domine Roderice archiepiscope, ut anniversarium patris et matris mee in vestra ecclesia fieri faciatis, ut culpe eorum cleri ibidem servientis orationibus deleantur. Siquis vero hanc cartam infringere vel diminuere presumpserit, iram dei omnipotentis plenarie incurrat, et regie parti mille aureos in cauto persolvat, et dampnum super hoc illatum restituat duplicatum.
Et ego Rex Henricus, regnans in castella et in toleto, hanc cartam, quam fieri iussi, manu propria roboro et confirmo. -Roderictis, toletane sedis Archiepiscopus et hyspaniarum primas confirmat. -Facta carta apud Burgis, era M.ª CC.ª L.ª II.ª, VIII.º die mensis Novembris.
Tellius palentinus episcopus conf. -Melendus oxomensis episcopus conf. -Guiraldus Segoviensis episcopus conf. -Rodericus Segontinus episcopus conf. -Johannes calagurritanus episcopus conf. -Grarsias conchensis episcopus conf. -Dominicus abulensis episcopus conf. -Dominicus placentinus episcopus conf. -Mauricius burgensis electus conf. Gonçalvus roderici maiordomus curie regis conf. -Alvarus nunii alferiz regis conf. -Petrus ferrandi maior merinus in castella conf.
Comes dompnus ferrandus conf. -Rodericus didaci conf. -Lupus didaci conf. -Guillermus gonçalvi conf. -Guillermus petri conf. -Rodericus roderici conf. -Martinus munoç conf. -Suerius tellii conf.
Petrus poncii, domini Regis notarius, Didaco garsie existente cancellario, Dominico alvari subnotario scribere iussit.

Toledo, 1.º de Agosto, 1215. -Fol. 23 v., 24 r.

De institutione capellanie in altare beati Ildefonsi, et capellanie pro anima regis Aldefonsi.
Notum sit omnibus, hanc paginam inspicientibus, quod nos R[odericus], dei gratia Toletane Sedis archiepiscopus hyspaniarum primas, attendentes honorem et utilitatem ecclesie toletane et devotionem quam semper habuit dominus A. Rex, bone memorie, erga eandem ecclesiam, et cupientes, etsi non ut debemus, saltem ut possumus, remunerare anime sue multa beneficia, que idem Rex contulit ecclesie memorate, una cum consensu venerabilium fratrum nostrorum, capituli videlicet toletani, instituimus in nostra ecclesia unam capellaniam pro anima iam dicti Regis in perpetuum, ut singulis diebus missa de defunctis in eius com[m]emorationem, et defunctorum omnium celebretur. Instituimus etiam ad honorem beate virginis aliam capellaniam, ut in altare beati Illefonsi missa in comemoratione eiusdem virginis sollempnis in aurora diebus singulis celebretur. Pro istis autem capellaniis damus et perpetuo concedimus duobus capellanis, qui istas duas capellanias tenuerint, duas canonicas portiones; et quatuor pueris qui cappellano misse beate marie ministraverint, dimidiam portionem in nostris redditibus de de Torrellis; et iste portiones cum consensu nostro et beneplacito per manum Decani et capituli illis duobus capellanis et pueris, sicut prenotatum est, annis singulis dividantur; et istarum capellaniarum donatio spectet ad nos tantum, ut possimus illas dare quibuscunque voluerimus, nullius hominis consilio vol boneplacito requisito. Nos vero R., dei gratia toletane Sedis archiepiscopus hyspaniarum primas, pro anniversario supramemorati Regis, et nostro, et patris nostri et matris, damus et perfecte concedimus venerabilibus fratribus nostris, capitulo videlicet toletano, villam nostram que dicitur Torrillos et Esquivias cum omnibus directuris suis et pertinenciis, sicut sepedictus A. rex, bone memorie, illas nobis dedit; et molendina etiam que habemus in Talavera; ut, nobis de medio evocatis, omnia supradicta memorato capitulo libere ac pacifice sine contradictione aliqua devolvantur, ut licitum sit eis iamdictas villas et molendina comutare, vel facere de eis quicquid voluerint, dummodo non malmetantur, tanquam de suis propriis hereditatibus, quas debent libere ac pacifice possidere.
Damus etiam memorato capitulo pro anniversario nostro in presenti, et pro anniversario patris nostri quod est in festo sancti Michaelis, et pro anniversario matris nostre quod est in vigilia sancti Andree apostoli, medietatem quam habemus in Mazaravedula, ut de cetero tota villa cum suis terminis et directuris sit sua, sicut eam toletana ecclesia dinoscitur possedisse; tali tamen conditione apposita, quod singulis annis dent Fernando sancii, domini regis repositario, quandiu vixerit, LX.ta morabetinos de redditibus ville superius memorate. Addimus etiam quod de redditibus predictarum villarum et molendinorum extrahantur quolibet anno ille portiones, que superadduntur canonicis et aliis sociis in festivitatibus sanctorum Eugenii et Illefonsi.
Ut autem ista nostra donatio firma et stabilis et irrevocabilis per perpetuum perseveret, presentem cartam iussimus fieri, et subscriptione propriarum manuum et sigilli nostri patrocinio communiri.

Acta sunt ista Toleti, in palacio domini Archiepiscopi, prima die mensis Augusti, Era M.ª CC.ª L.ª III.ª
Nos R., dei gratia toletane Sedis archiepiscopus hyspaniarum primas, subs[cribimus] et conf[irmamus].
Ego R. toletanus Decanus subscribo. -Ego E. talaverensis archidiaconus subs. -Ego M. dominici canonicus toletanus subs. -Ego D. pascalis toletanus canonicus subs.

Palencia, 4 Julio, 1218. -Fol. 11 v.
Privilegium de donatione ville de Talamanca facta dompno R[oderico] archiepiscopo Toletano.
Per presens scriptum notum sit tam presentibus quam futuris quod ego, Ferrandus dei gratia rex castelle et toleti, ex assensu et beneplacito domine Berengario regine, genitricis mee, una cum fratre meo Infante dompno Alfonso, facio cartam concessionis, confirmationis et stabilitatis vobis domino Roderico, toletane sedis archiepiscopo hyspaniarum primati, vestrisque successoribus perpetuo valituram.
Concedo itaque vobis et confirmo donationem ville de Talamanca cum aldeis, terminis, et cum pertinenciis suis; donationem aldeo de torrijos; et donationemi medietatis aldee de esquivias; ex quibus donationibus facta fuit michi plenissima fides per inspectionem testamenti facti ab avo meo, felicissime recordationis, domino Aldefonso. Supradictas itaque donationes, pro salute anime eiusdem famosissimi avi mei Regis aldefonsi preclare memorie vobis factas, concedo, roboro et confirmo, mandans et firmiter statuens ut omni tempore maneant inconcusse et ab omnibus plenarie et inviolabiliter observentur. Siquis vero hanc cartam infringere vel diminuere in aliquo presumpserit, iram dei omnipotentis plenarie incurrat, et cum iuda domini proditore penas sustineat infernales, et regi[e] parti mille aureos in cauto persolvat, et dapnum vobis super hoc illatum restituat dupplicatum.
Facta carta apud palentiam IIII.º die Julii, Era M.ª CC.ª L.ª VI.ª
Et ego Rex ferrandus, regnans in castella et toleto, hanc cartam quam fieri iussi manu propria roboro et confirmo.
Rodericus, Toletane Sedis archiepiscopus hyspaniarum primas confirmo.
Mauricius burgensis episcopus conf. -Tellius palentinus episcopus conf. -Rodericus segontinus episcopus conf. -Melendus oxomensis episcopus conf.
Gonçalvus roderici maiordomus curie regis conf. -Lupus didaci de faro alferiz domini Regis conf. -Gonçalvus petri de arnell[is], maior merinus in castella confirmo. -Joannes, domini regis cancellarius, abbas sancti Anderii conf. -Comes ferrandus conf. -Rodericus didaci conf. -Alvarus didaci conf.
Egidius iussi cancellarii scripsit.
En las Memorias para la vida del santo rey Don Fernando, páginas 275 y 342, se pueden ver estampados los diplomas, cuyas fechas hacen ver que el principio del reinado de San Fernando se ha de buscar en el año 1217 después del día 3 y antes del 11 de Julio. Me inclino á creer fuese el 7; porque esto explica la fuente de dos errores históricos: el error del cronicón de Cardeña, que trocó las non[as] en kal[endas] de Julio; y el de hacer morir al rey D. Enrique en 6 de Julio, siendo así que murió en 6 de Junio.
Acerca del testamento de Alfonso VIII más datos no encuentro en el archivo de la catedral de Toledo. Apunta otros Loperraez, atesorados en las catedrales de Osma y Segovia.

FIDEL FITA
Real Academia de la Historia, Año 1886



(Documento extraido del Archivo de la Asociación Cultural Placentina “Pedro de Trejo”)




Archivo del blog

Datos personales

Mi foto
Jose Antonio:Médico. Pedro:Industrial,Documentalista. Pero sobre todo, y desde hace cuatro décadas, personajes incansables rescatando el recuerdo de nuestras raíces culturales. Nuestro deseo es compartir esa experiencia, con el ánimo de continuar con la herencia de nuestros antepasados.